IBRAHIMUS

IBRAHIMUS
I.
IBRAHIMUS
Imp. Turcarum, fil. Achmetis, successit fratri Amurathi IV. A. C. 1640. e carcere diturno aegre extractus. Sed ob voluptates, Imperii neglectum aliaqueve vitia, a Ianizeris strangulatus est, A. C. 1649. Mahomete fil. surrogato. Mezeraius, contin. Chalcond.
II.
IBRAHIMUS
Vezirius, Solimanno II. gratus. Genuensis quibusd. fuisse dicitur, unde Christianis in occulto favens, Imp. contra Persas coucitavit. Mox a Roxolana Sultana apud Imp. labefactatus, et cum hic olim iurâsset, se vivo, Ibrahimum non neci daturum, dormiente eo, neci datus est: cum sopor mortis quaedam species videatur. Proditio ipsi multiplex obiecta, et literae quoque ad Carolum v. ostensae. Contin. Chalcondylae, in Solimanno II. Vide Vezirius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MERINI — post Almohadas, in Africa rerum potiti sumpt. Postquam enim, circa A. C. 800. familia Ommiae, per Abbazidas, Caliphatu Syriae deiecta fuisset, partim in Africam, partim in Hispaniam superstites se receperunt, ac ibi Caliphatus novos condiderunt.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TURCAE vel TURCI — TURCAE, vel TURCI vulgo Turchi, et Musulmanni, Scythiae populi teste Pomponiô, l. 1. c. ult. a quibus orti iudicantur, qui tempestate nostrâ latissime imperitant, immanissimi et crudelissimi hostes Ecclesiae Dei et Christi. Turca (inquit Faber)… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”